In situ Familiae Sancti Hieronymi invitatio invenitur ad hujus anni Cenaculum, quod fiet apud Monasterium Visitationis, Mobili, in urbe Alabamae, in Civitatibus Foederatis, a pridie Kalendas Augustas usque ad Nonas Augustas (a 31-7 ad 5-8). Jam vero bis adfuimus apud monasterium illum, cujus moniales erga nos valde benigne se gesserunt. Brevis autem pellicula ista apud Monasterium Visitationis anno MMXI facta est.
Nam fortasse non omnes jam sciunt sodales Familiae per Cenaculum non solum Latine orare, sed etiam allocutiones audire et inter se loqui. Cotidie autem unus saltem sacerdos Missam ritu antiquo offert. Deo volente, adero. Spero autem et plurimos vestri adfuturos.
Si quaestiones habetis, libenter respondebo.
RispondiEliminaLatinam amo, immo adoro linguam, sed necesse non est latine loqui in quotidianis rebus...
RispondiEliminaNecesse quidem non est, valde jucundum autem! :-)
RispondiElimina